- HERTHUS et HERTUS
- HERTHUS et HERTUSSuevotum et Borealium Germanorum olim Dea: ut et corum Anglorum, qui, cum Saxonibus Britanniâ occupata, nomen ei suum indidêrunt. Cultum et im manitatem deae refert Tac. de Germ. morib. c. 40. ubi Herthum Terram Matrem interpretatur, inque inque Balthico mari, quod forte per Oceatnum ibi intelligit, ins. esse ait, Casio luco et penetrali Herti Deae insignem. Melius forsan Herha scribitur, hodiqueve vox Germanis in usu est, pro foco et solo, sicut Saxon et Angl. Earth, pro terra, a Graeco ἔρα. In Anglia, ingentia illa saxa, quae in planitie Salisburiensi conspiciuntur, Herthi templum videntur indicate. Cum enim terra orbis sit, in aere suspensus, haec ipsa rudera orbicularis templi vestig8im praeferunt, saxis aliis ita aliis impositis, ut pendete quaedam magis, quam sufsulciri videantur: inde Stonebeng, i. e. saxa pensilia, dicta. Hac templi specieterram coluêre vett. Magnam eam Matrem nomivantes, quod, ut caelum Deos, sic ipsa Deos patiter et homines, ceteraque animalia procreaslet, rerumqueve omnium custos eslet et origo: ut Luctet. de Rer. Nat. l. 2. v. 598.Quare magna Deûm mater, materque ferarum,Et nostri genetrix boec dicta est corporis una.E plutimis enim terrae facultatibus, plutium sibi effnixit Ethnica stultitia Numinum appellationes: quibus interdum illas facultates, interdum Terram ipsam adumbrabaut, Cybeles, Idaeae, Opis, Rheae, Maiae, Ceteris, Isidis, Herae, Hecates, proserpinae, aliorumque Infernalium, quae una, licet ignotis nobis vocabulis, populi Boreales antealia coluêre. Ea enim terrae fructibus praeesse opinati sunt virtutemque vegetantem hieme in latibula Terrae receptam, conservare. vere et aestate in mortalium usus reddere fecundissimam. Vim etiam gignendi et procredadi penes illa esle: largitaque hanc ex abundanti Aquilonem incolentibus, cultum vicissim abundantius vindicare. Hinc in Infernalium honorem, temporis spatia, non per dies er annos, ut er ceterae gentes, sed per noctes er hiemes, Boreales populi numerabant: iuxtaillud Tac. Nox diem ducit. Et binc nocturna illa sacrificia, calentesque humano sanguine hecatombae: Inferis gratae, ob saevitiam, Tetraeque propter effusi cruoris fecunditatem. Unde Ovid. Ep. 1. Heroid. Penelope Ulissi v. 57.Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.Cum autem omnia ista Numina in Tetrae penetralibus, tamquam in utero mattis suae, foverentur: honores Tertae impensi, ad singula pertinebant: ideoque una in Terrae simulacto, velut in Pantheo, colebantur. Simulacrum Tac. non describit; quod in vehiculo tectum, (ut in terta sunt omnia) soli innotuerit sacerdoti. Intro tamen fuisse, prodit: Nam Deam, ait, templo reddi et Numen ablui. Quale apud Barbaros fuetit, nusquam forte constiterit. Sed, ut in aureis nummis M. Figuli et antiquis aliis Romanorum, deprehenditur sub Cybeles effigie: Matrona nempe erat turrigero capite; Cui Serv. Aen. l. 10. v. 252. clavem addit, quod tempore verno aperitur, hiemali clauditur, Lucret. de Rev. Nat. loco suproe cit. Terram Deam plurimis descripfit: et sic inter alia canit; l. 2. v. 600. et seqq.Hanc veteres Griûm docti cecinêre Poetae,Sublimem in curru biiugos agitare Leones:Aeris in spatio magnam pendere docentesTellurem, neque posse in terra sistere Terram.Adiunxêre feras, quia quamvis effer a proles,Officiis debet molliri victa parentum,Muralique caput summum chrxêre coronâ,Eximiis munita locis quod sustinet urbes:Quo nunc insigni per magnas proedita terrasHorrisice fertur divinoe Matris imago.Virg. haec muko succinctius, Aen. l. 10. v. 252.Almaparens Idoeo Deûm, cui Dindyma cordi,Turrigeroeque urbes, biiugique ad frena leones.Hileones in cuttu iungunt, ratione a Lucretio redditâ. Tac. vero femineas, agriculturam et ubertatem signiscicatutas. Priscae huius insaniae in hunc usque diem reliquias exstare in Anlia, non solum enim septimanas per noctes edicunt, ut Seneights, Fortneightes, sed et fluvios pluteshabent Isidis nomine insignes, refert Hent. Spelmann. in Gloss. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.